Cataloniae adsimus – pro iure autodeterminationis pacificae!

0 haben unterschrieben. Nächstes Ziel: 50.000.


Theodisce – Catalanice – Hispanice – Lusitanice – Italice – Francogallice – Rumanice –  Anglice  – Latine  – Sinice (more moderno)  – Sinice (more classico)Russice  – Iaponice  – Arabice   – Bulgarice VietnamiticePersiceGeorgice – Graece – TurciceHungarice  – CroaticePolniceHindiceCoreaniceTelugiceSueticeSerbiceDaniceBataviceNorvegice

Catalonia maxima totius Europae natio sine re publicā propriā est. Catalani contumaces historiae Cataloniae plus quam millenariae memores sunt. Magnificae litterae artesque Catalanae atque humanitas Catalanorum ad totam Europam pertinent. Lingua Catalana sermo patrius milionum Europaeorum est. Anno Domini 1934 praeses Generalitatis Cataloniae libertatem Cataloniae autonomam separationemque ab Hispania declaravit. Anno Domini 1936 Franciscus Franco, tribunus militaris Hispanus, rem publicam Hispanorum legitimam secundam auxilio Germanorum funditus delere incepit atque belli civilis Hispani auctor fuit, quo bello finito nova periodus durae oppressionis nationis linguaeque Catalanae sequeretur.

Saeculo XXI exercitus Hispanus contra populum Catalanum modo pacifico libertatem suam desiderantem mitti omnino prohibendus est. Europaeae et Europaei omnium terrarum nationumque pro solutione pacifica conflictūs inter Hispanos et Catalanos quam maxime niti debent.

Ius autonomiae sive autodeterminationis liberae pacificae democraticaeque uniuscuiusque nationis praevalet limitibus legalibus rei publicae quae leges suas variis decies centenis milibus hominum imponere vult, qui se in illā et ab illā tractari sentiunt ac si cives secundae classis essent.

Catalonia est pars integra Europae. Unio Europaea cunctaeque res publicae Europaeae aperte declarare debent nullam vim militarem in hoc conflictu esse adhibendam et novam rem publicam Catalanam ortam ab Unione Europaea eādem amicitā atque comitate acceptum iri quā usque nunc regio Europaea Catalana et eius caput Barcino accipiebantur et quā Hispania quoque accipietur.



Heute: Prof. Dr. Axel verlässt sich auf Sie

Prof. Dr. Axel Schönberger benötigt Ihre Hilfe zur Petition „Jean-Claude Juncker: Cataloniae adsimus – pro iure autodeterminationis pacificae!”. Jetzt machen Sie Prof. Dr. Axel und 46.213 Unterstützer/innen mit.